Inter GravissimasKalendarii nuper restituti, pro festivitatibus S. R. E., suotempore celebrandis divinisque ibidem officiis recitandisapprobatio, et veteris kalendarii abolitio. Gregorius episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. 1. Sane eiusdem concilii patres, cum ad reliquas cogitationesbreviarii quoque curam adiungerent, tempore tamen exclusi, remtotam ex ipsius concilii decreto ad auctoritatem et iudiciumRomani Pontificis retulerunt. 2. Duo autem breviario praecipue continentur, quorum unum preceslaudesque divinas festis profestisque diebus persolvendascomplectitur, alterum pertinet ad annuos Paschae festorumque exeo pendentium recursus, solis et lunae motu metiendos. 3. Atque illud quidem felicis recordationis Pius V, praedecessornoster, absolvendum curavit atque edidit. 4. Hoc vero, quod nimirum exigit legitimam kalendariirestitutionem, iamdiu a Romanis Pontificibus praedecessoribusnostris et saepius tentatum est; verum absolvi et ad exitumperduci ad hoc usque tempus non potuit, quod rationes emendandikalendarii, quae a coelestium motuum peritis proponebantur,propter magnas et fere inextricabiles difficultates, quashuiusmodi emendatio semper habuit, neque perennes erant, nequeantiquos ecclesiasticos ritus incolumes (quod in primis hac in recurandum erat) servabant. 5. Dum itaque nos quoque, credita nobis licet indignis, a Deodispensatione freti, in hac cogitatione curaque versaremur,allatus est nobis liber a dilecto filio Antonio Lilio, artium etmedicinae doctore, quem quondam Aloysius eius germanus fraterconscripserat, in quo per novum quemdam epactarum cyclum ab eoexcogitatum, et ad certam ipsius aurei numeri normam directum,atque ad quamcumque anni solaris magnitudinem accommodatum, omniaquae in kalendario collapsa sunt, constanti ratione et saeculisomnibus duratura, sic restitui posse ostendit ut kalendariumipsum nulli umquam mutationi in posterum expositum esse videatur.Novam hanc restituendi kalendarii rationem, exiguo voluminecomprehensam, ad christianos principes celebrioresqueuniversitates paucos ante annos misimus, ut res quae omniumcommunis est, communi etiam omnium consilio perficeretur; illicum, quod maxime optabamus, concordes respondissent, eorum nosomnium consensione adducti, viros ad kalendarii emendationemadhibuimus in alma Urbe harum rerum peritissimos, quos longe anteex primariis christiani orbis nationibus delegeramus. Ii cummultum temporis et diligentiae ad eam lucubrationem adhibuissent,et cyclos tam veterum quam recentiorum undique conquisitos acdiligentissime perpensos inter se contulissent, suo et doctorumhominum, qui de ea re scripserunt, iudicio, hunc, prae ceteris,elegerunt epactarum cyclum, cui nonnulla etiam adiecerunt, quaeex accurata circumspectione visa sunt ad kalendarii perfectionemmaxime pertinere. 6. Considerantes igitur nos, ad rectam paschalis festicelebrationem iuxta sanctorum Patrum ac veterum RomanorumPontificum, praesertim Pii et Victoris primorum, necnon magniillius oecumenici concilii Nicaeni et aliorum sanctiones, trianecessaria coniungenda et statuenda esse; primum, certam verniaequinoctii sedem; deinde rectam positionem XIV lunae primimensis, quae vel in ipsum aequinoctii diem incidit, vel eiproxime succedit; postremo primum quemque diem dominicum, quieamdem XIV lunam sequitur; curavimus non solum aequinoctiumvernum in pristinam sedem, a qua iam a concilio Nicaeno decemcirciter diebus recessit, restituendum, et XIV paschalem suo inloco, a quo quatuor et eo amplius dies hoc tempore distat,reponendam, sed viam quoque tradendam et rationem, qua cavetur,ut in posterum aequinoctium et XIV luna a propriis sedibusnunquam dimoveantur. 7. Quo igitur vernum aequinoctium, quod a patribus conciliiNicaeni ad XII kalendas aprilis fuit constitutum, ad eamdem sedemrestituatur, praecipimus et mandamus ut de mense octobris anniMDLXXXII decem dies inclusive a tertia nonarum usque ad pridieidus eximantur, et dies, qui festum S. Francisci IV nonascelebrari solitum sequitur, dicatur idus octobris, atque in eocelebretur festum Ss. Dionysii, Rustici et Eleutherii martyrum,cum commemoratione S. Marci Papae et confessoris, et Ss. Sergii,Bacchi, Marcelli et Apulei martyrum; septimodecimo vero kalendasnovembris, qui dies proxime sequitur, celebretur festum S.Callisti Papae et martyris; deinde XVI kalendas novembris fiatofficium et missa de dominica XVIII post Pentecostem, mutatalittera dominicali G in C; quintodecimo denique kalendasnovembris dies festus agatur S. Lucae evangelistae, a quo reliquideinceps agantur festi dies, prout sunt in kalendario descripti. 8. Ne vero ex hac nostra decem dierum subtractione, alicui, quodad annuas vel menstruas praestationes pertinet, praeiudiciumfiat, partes iudicum erunt in controversis, quae super hocexortae fuerint, dictae subtractionis rationem habere, addendoalios X dies in fine cuiuslibet praestationis. 9. Deinde, ne in posterum a XII kalendas aprilis aequinoctiumrecedat, statuimus bissextum quarto quoque anno (uti mos est)continuari debere, praeterquam in centesimis annis; qui, quamvisbissextiles antea semper fuerint, qualem etiam esse volumus annumMDC, post eum tamen qui deinceps consequentur centesimi non omnesbissextiles sint, sed in quadringentis quibusque annis primiquique tres centesimi sine bissexto transigantur, quartus veroquisque centesimus bissextilis sit, ita ut annus MDCC, MDCCC,MDCCCC bissextiles non sint. Anno vero MM, more consueto diesbissextus intercaletur, februario dies XXIX continente, idemqueordo intermittendi intercalandique bissextum diem inquadringentis quibusque annis perpetuo conservetur. 10. Quo item XIV paschalis recte inveniatur, itemque dies lunae,iuxta antiquum Ecclesiae morem ex Martyrologio singulis diebusediscendi, fideli populo vere proponantur, statuimus ut, amotoaureo numero de kalendario, in eius locum substituatur cyclusepactarum; qui ad certam (uti diximus) aurei numeri normamdirectus, efficit ut novilunium et XIV paschalis vera loca semperretineant. Idque manifeste apparet ex nostri explicationekalendarii, in quo descriptae sunt etiam tabulae paschalessecundum priscum Ecclesiae ritum, quo certius et faciliussacrosanctum Pascha inveniri possit. 11. Postremo, quoniam partim ob decem dies de mense octobris anniMDLXXXII (qui correctionis annus recte dici debet) exemptos,partim ob ternos etiam dies quolibet quadringentorum annorumspatio minime intercalandos, interrumpatur necesse est cycluslitterarum dominicalium XXVIII annorum ad hanc usque diemusitatus in Ecclesia Romana, volumus in eius locum substituieumdem cyclum XXVIII annorum, ab eodem Lilio, tum ad dictamintercalandi bissexti in centesimis annis rationem, tum adquamcumque anni solaris magnitudinem, accommodatum; ex quolittera dominicalis beneficio cycli solaris, aeque facile acprius, ut in proprio canone explicatur, reperiri possit inperpetuum. 12. Nos igitur, ut quod proprium Pontificis Maximi esse soletexequamur, kalendarium immensa Dei erga Ecclesiam suambenignitate iam correctum atque absolutum hoc nostro decretoprobamus, et Romae una cum martyrologio imprimi, impressumquedivulgari iussimus. 13. Ut vero utrumque ubique terrarum incorruptum ac mendis eterroribus purgatum servetur, omnibus in nostro et S. R. E.dominio mediate vel immediate subiecto commorantibusimpressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auriCamerae Apostolicae ipso facto applicandorum; aliis vero, inquacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis lataesententiae ac aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostralicentia kalendarium aut martyrologium, simul vel separatim,imprimere vel proponere, aut recipere ullo modo audeant velpraesumant, prohibemus. (Haec prohibitio fuit postea revocata.) 14. Tollimus autem et abolemus omnino vetus kalendarium,volumusque ut omnes patriarchae, primates, archiepiscopi,episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum praesides novumkalendarium (ad quod etiam accomodata est ratio martyrologii),pro divinis officiis recitandis et festis celebrandis, in suasquisque ecclesias, monasteria, conventus, ordines, militias etdioeceses introducant, et eo solo utantur, tam ipsi quam ceteriomnes presbyteri et clerici saeculares et regulares utriusquesexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius ususincipiet post decem illos dies ex mense octobri anni MDLXXXIIexemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt regiones, utante praescriptum a nobis tempus harum litterarum notitiam haberenon possint, liceat, eodem tamen octobri mense insequentis anniMDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hae nostraelitterae pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodimutationem facere, ut copiosius in nostro kalendario annicorrectionis explicabitur. 15. Pro data autem nobis a Domino auctoritate hortamur et rogamuscarissimum in Christo filium nostrum Rodulphum Romanorum regemillustrem, in imperatorem electum, ceterosque reges, principes acrespublicas, iisdemque mandamus ut quo studio illi a nobiscontenderunt, ut hoc tam praeclarum opus perficeremus, eodem,immo etiam maiore, ad conservandam in celebrandis festivitatibusinter christianas nationes concordiam, nostrum hoc kalendarium etipsi suscipiant, et a cunctis sibi subiectis populis religiosesuscipiendum inviolateque observandum curent. 16. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universachristiani orbis loca deferri, illas ad basilicae PrincipisApostolorum et Cancellariae Apostolicae valvas, et in acie CampiFlorae publicari et affigi; et earumdem litterarum exemplis,etiam impressis, et voluminibus kalendarii et martyrologiiinsertis et praepositis, sive manu tabellionis publicisubscriptis, necnon sigillo personae in dignitate ecclesiasticaconstitutae obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubiquegentium et locorum haberi praecipimus, quae originalibus litterisexhibitis omnino haberetur. 17. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorumpraeceptorum, mandatorum, statutorum, voluntatis, probationis,prohibitionis, sublationis, abolitionis, hortationis etrogationis infringere, vel ei auso temerario contraire. Si quisautem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Deiac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noveritincursurum. Datum Tusculi, anno Incarnationis dominicae millesimoquingentesimo octuagesimo secundo, sexto kalendas martii,pontificatus nostri anno X. Sequitur declaratio super observatione kalendarii nuper editi,pro illis, qui de mense octobris MDLXXXII illud servare noncoeperunt. Gregorius Papa XIII, ad perpetuam rei memoriam. Cupientes, pro pastoralis officii nobis divinitus iniunctisollicitudine, kalendarium, nuper cura et iussu nostro correctumatque editum, ubique locorum ab omnibus qui illud, propterdiversa impedimenta, statuto die mensis octobris proximepraeteriti observare non coeperunt, quamprimum in usum recipi,et, prout maxime expediens est, diligenter et exacte servari.Idcirco, ne subsequens mensis octobris, quod quidem nimis longumesset, expectetur, volentes, vigilantiae nostrae providentia,opportuna remedia hisce difficultatibus celeriter adhibere. 1. Motu proprio et ex certa scientia maturaque deliberationenostra ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac nostraperpetuo valitura sanctione statuimus, praecipimus et mandamus utquicumque, in quibusvis regnis, provinciis, civitatibus et locisconstituti, kalendarium emendatum praedictum hactenus nondumobservare coeperunt; illud modo et formula infrascripta, semotiscunctis excusationibus et impedimentis, omnino servent,videlicet: cum perventum fuerit ad diem decimam februarii annimillesimi quingentesimi octuagesimi tertii, in quam caditdominica quinquagesimae secundum antiquum kalendarium, transitusstatim fiat ad diem XXI eiusdem mensis februarii, omissis decemdiebus inter diem decimam et diem XXI februarii huiusmodiinterpositis, quae erit feria secunda post dominicamquinquagesimae (mutata littera dominicali F in B), in qua dicaturofficium et missa de S. Valentino presbytero et martyre, cumcommemoratione Ss. Faustini et Iovitae martyrum et SanctiSimeonis episcopi et martyris; et feria tertia, de Cathedra;proxima autem feria quarta erit dies Cinerum; atque hoc pactonulla amplius erit discrepantia in festorum tam mobilium quamfixorum celebratione. 2. Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universachristiani orbis loca deferri, volumus quod illarum transumptis,etiam impressis, manu notarii publici subscriptis, et sigillopersonae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eademprorsus indubitata fides ubivis gentium et locorum habeatur, quaeoriginalibus litteris adhiberetur, si forent exhibitae velostensae. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, dieseptima novembris MDLXXXII, pontificatus nostri anno XI. |